No 7. 1648. február 18. Munkács. I. Rákóczi György erdélyi fejedelem Vass Mihályt az úgynevezett „hét magyarországi vármegye” (Bo…

Teljes szövegű keresés

No 7.
1648. február 18. Munkács. I. Rákóczi György erdélyi fejedelem Vass Mihályt az úgynevezett „hét magyarországi vármegye” (Borsod, Abaúj, Zemplén, Szabolcs, Bereg, Ugocsa és Szatmár) végvári katonáinak és a szabad hajdúvárosok hadi bírájává nevezi ki.
MOL F 1 XXII. köt. fol. 60–61. (Királyi könyvbeli másolat)
Judicatus Bellicus pro Generoso Michaele
Vas de Cassovia.
Nos Georgius etc. Memoriae etc. Quod cum nos nihil nobis antiquius esse censea-mus, quam ut universos et singulos praesertim vero illos, qui paternae nostrae clemen-tiae et benignitatis memores, non modo obsequiosa animi sui documenta, verum debitam etiam fidelitatem nobis exhibuerunt, promoveremus. Clementer igitur conside-rantes generosum quoque Michaelem Vas de Cassovia, ab eo toto tempore, quo divino nutu et auxilio harum partium superioris hungariae directionem31 suscepimus, eo nobis exibuisse fidelitatis et obsequiosi animi specimina, ut nequeamus, eundem peculiaris benignitatis nostrae argumento in ipsum collatae, in ulteriorem etiam fidelitatem nost-ram non devincire. Cuius rerum etiam gerendarum, sufficiente peritia benigne32 191perspecta, eundem in ordinarium Judicem bellicum Universorum praesidiorum nostro-rum uti et Liberorum Hajdonum in Septem Comitatibus hungariae vigore diplomatum nobis per Sacram Czezaream Regiamque Maiestatem concessorum (salva tamen autho-ritate illustrissimi Sigismundi Rakoci, filii nostri charissimi, eorundem Septem hunga-riae Comitatuum Suppremi Generalis, sed et reliquorum officialium nostrorum hactenus observata permanente) clementer eligendum et nominandum esse duximus. Dantes et concedentes eidem omnimodam authoritatem in ea functione omnes et quas libet causas in dictis praesidiis nostris ac in medio Liberorum Hajdonum ratione quoruncunque negotiorum subortas, tam coram se movendas, quam vero per viam appellationis in sui praesentiam deducendas, dirimendi, discutiendi, adjudicendi et debitae executioni demandandi ac circa administrationem juris omnia ea agendi, quaecunque ex usu et consuetudine antiquitus ac etiam per33 praedecessores hos ordinarios videlicet Judices bellicos, observata esse dignoscerentur, prout eligimus, nominamus, damusque et concedimus conditione sub praemissa, praesentium per vigorem. Quocirca vobis universis et singulis, spectabilibus, magnificis, generosis, egregiis et nobilibus strenuis-que Suppremis et vice Capitaneis, Castellaneis, Ductoribus, Centurionibus, Decurio-nibus, Vexilliferis, Judicibus, Juratis quarum libet Arcium et praesidiorum nostrorum Oppidorumque Hajdonicalium in praenotatis Septem hungariae superioris, ditionis videlicet nostrae Comitatibus existentibus,34 residentibus, cunctis etiam aliis, quorum videlicet inter est vel intererit, clementer harum serie comittimus et mandamus, quate-nus annotatum Michaelem vas, pro ordinario Bellico Judice agnoscere et reputare suo officio omni ea authoritate, quae praedecessores Judices Bellici pollebant defungi, debi-tam honorem eidem exibere et omnia necessaria media ad exequendum praemissum munus suum requirenda praestare et administrare modis omnibus debeatis et teneamini. Secus non facturi. Praesentibus etc. Datum in Arce nostra Munkacziensi die decima octava mensis Februarii, anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo octavo.
31 A directionem szó directiones-ből javítva.
32 A szó közepi i betű e-ből átírva.
33 A per előljárószót prae-ből írták át. Vö. az ezt követő praedecessores szóval.
34 Az existentibus után egy áthúzott adjacentibus szó olvasható.

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem