occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium
cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis
residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio
et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius
modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum
ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur
omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent
nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant
viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur
gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet
vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum
fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur
vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae
tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis
gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit
aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum
fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere
vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit