19.

Teljes szövegű keresés

19.
Benkovich Ágoston püspök Váradra visszavezeti a ferencrendi szerzeteseket és őket utódjainak pártfogásába ajánlja. Várad, 1701 augusztus 1.
Frater Augustinus Benkovich episcopus varadiensis, inclyti comitatus Bihariensis supremus ac perpetuus comes, sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliarius. Do pro memoria tenore praesentium significans, quibus expedit universis, quod posteaquam augustissimus Romanorum imperator ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. rex Leopoldus, dominus, dominus meus clementissimus inter complures Hungariae ditiones inclytum quoque hunc comitatum Bihariensem cum suo fortalitio Varadiensi victricibus armis suis ab immani Turcorum iugo gloriosissime vindicasset, meque sedi meae atque iurisdictioni episcopali clementissime restituisset: pastoralis officii mei prima cura ea fuit, ut oppido huic Varadiensi, fortalitio proxime adiacenti (quod pro moderna temporum vicissitudine ac statu grege partim catholico, partim adhuc haeresi imbuto est populatum) de fidelibus ac zelosis animarum ministris solicite ac paterne providerem. Quia vero per iniuriam praeterlapsorum temporum, maxime vero per violentam haereticae perfidiae rabiem fundationales ecclesiasticae episcopales cum summo orthodoxae religionis detrimento ac iniuria interierunt, ut grave hoc damnum pro fructu et emolumento animarum resarciretur, non perutile duntaxat, sed et maxime necessarium esse duxi hunc in finem virorum religiosorum zelosam adhibere operam; inter quos cum et a divinis servitiis et a zelo 414animarum laude dignissimos semper (uisse, esseque censuerim religiosissimos patres Ordinis Minorum Sancti Francisci Seraphici reformatorum, huius almae provinciae Hungariae Sanctissimi Salvatoris acceptissimos, quondam loci istius operarios, quod in postrema quoque praesidii huius bloquada fideliter suorum etiam sociorum morte contestati sunt: idcirco eos non solum etiam peculiari amore complectendos, sed et in sortem ministerii ad cultum divinum, animarumque salutem procurandam, stationique suae (quam olim et ab antiquo hocce in oppido Varadiensi titulo conventus Sancti Spiritus capitulis multis celebratissimo, sed postmodum furore haeretico iniuriose exturbato, sancte, laudabiliter, fructuoseque tenuisse clare dignosceretur, restituendos esse duxi, ita, ut eam cum omnibus suis attinentiis pro suo, successorumque suorum habitaculo ac animarum iuvandarum subsidio perpetuo iure tenere, possidere, incolereque possint ac valeant, iure dominii mei terrestris ac dioecesani confirmo et hisce literis meis roboro, ac ut idipsum etiam a legitimis meis successoribus episcopis acaliis, quorum interest vei intererit, firmum ac validum habeatur, obtestor. In quorum fidem has manu propria subscriptas ac episcopali sigillo meo roboratas literas dedi.
Varadini die prima Augusti anno millesimo septingentesimo primo.
Fr. Augustinus Benkovich Episcopus Varadiensis m. p.
(Eredeti, papír, alján papírfelzeten veres viaszba nyomva tojásdad pecsét, melynek paizsán hármas halomból terebélyes fa emelkedik, a paizs felett püspöksüveg és bot eme körirattal: F. Augustinus Benkovich Episcopus Varadiensis. – A Szt. Ferenc-rendiek gyöngyösi levéltára.)

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem