II. RIMAY LEVELE ILLÉSHÁZY NEVÉBEN KASSA, LŐCSE; EPERJES, BÁRTFA, KISSZEBEN ÉS N.-BÁNYA POLGÁRAIHOZ. KOMÁROM, 1608 MÁJUS 23.*

Teljes szövegű keresés

II.
RIMAY LEVELE ILLÉSHÁZY NEVÉBEN KASSA, LŐCSE; EPERJES, BÁRTFA, KISSZEBEN ÉS N.-BÁNYA POLGÁRAIHOZ. KOMÁROM, 1608 MÁJUS 23.*
Rimay levele Illésházy nevében Kassa, Lőcse, Eperjes, Bártfa, Kisszeben és Nagybánya polgáraihoz. 1608 máj. 23. (222. l.)
Ad cives Ciuitatuum Cassouiensis, Leutschouiensis, Epperiesiensis, Bartphensis, et Cibiniensis, Riuuliensis, nomine Spectabilis et Magnifici D. Stephani de Illieshaza, a Joanne Rimaino, Comaromij. 23. Maj. 1608. concinnatum.
Post varia multipliciaque miferae nostrae patriae mala, inflictaque corpori ipsius cruenta vulnera, Serenifsimus Princeps, et Dominus noster clementissimus Matthias Archidux etc: Secundum gubernationis suae officium nihil aeque in votis pijs habuit, quam vt impendentibus ubique malis obuiando, nefaftaque consilia inquietorum hominum anteuertendo, tam istis in oris, quam ibi etiam in omnibus Superioris Hungariae partibus, res omnium atque singulorum, in placidum et tranquillum aliquem statum poneret, officiumque sic suum apud suos omnis ordinis fideles illustre charumque redderet. Quo vero salubre suae Serenitatis hoc confilium, et heroici sui spiritus intentum, optimo ordine, meliore via, et concinniori modo procederet, decreto supremi sui consilij me tandem elegit, vt illac me conferendo, statuumque et ordinum delegatis ad edictum Suae Serenitatis Cassouiam accerfitis, communi Magnatum, Procerum, Nobilium et Ciuium voto, recognofcerem in primis, in fuumque ordinem ponerem fingula, quae ad falutem illius orae cuiufcunque ordinis incolis viderentur pertinere. Quamuis vero mihi multiplicium tam publicarum quam priuatarum etiam curarum onere fesso, (vt qui alioquin languida debili et dubiaquoque valetudine fim) inuigilandum et inhiandum erat potius quieti, sarciendaeque meae faluti, ne tamen in extrema et suprema hac necessitate tot turbinibus expositae labanti, flexae et fessae patriae meae, deesse inoportune viderer, statui non subterfugiendam a Sua Serenitate in hoc tali negocio mihi impositam provinciam esse, in qua, vestrarum etiam dignitatum incolumitati et quieti a me aliquid opis possit (vt ego opinor) afferri. Interea dum hic Comaromij in expediendis ad aulam Turcici Imperatoris a parte noftra cum ordinato munere Legatis distineor, fingulis momentis Turcam Buda aduentantem exfpectando, cum quo de residua etiam tractatuum noftrorum parte concludatur, et optatae pacis tota idaea firmetur, praemonendas Prudentes ac Circumspectas dignitates veftras de eo, quod veftrarum partium esse putaui commode fum arbitratus. Fecerint itaque dignitates vestrae, tam ex meo voto, quam commodo suo, si matura deliberatione intra se inita, antequam Cassouiam hinc pertingam, certis a fua Ciuitate fociis, viris fensatis delectis, eos ita promptos itinerique aptatos habuerint, vt sine aliqua mora ad me tunc venire, ac mecum, et cum caeteris ordinum omnium Legatis, de necefsarijs quibusque rebus confultare, deliberare, concludereque apta propositae rei possint et valeant, quam primum Cassouiam me iam praeuenifse intelligent, quo quidem postergatis moris fuccinta et compendiaria vfus via, me hinc ftatim Deo volente conferam, quam primum ista quibus nunc instamus maximi momenti res, et pene dixerim fundamentum reipublicae noftrae falutis (saturato et pacato Turcarum animo et voto) ad fuum optatum finem deducentur.
[Udvari levéltár, Bécs. Ex Hung. Fasc. 156. Fo. 37–38. Másolat ]

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem