II. 1302. MARTIUS I. VENCZEL KIRÁLY CSÁK MÁTÉNAK ADOMÁNYOZZA TRENCSÉNYT.

Teljes szövegű keresés

II. 1302. MARTIUS I. VENCZEL KIRÁLY CSÁK MÁTÉNAK ADOMÁNYOZZA TRENCSÉNYT.
1. Ladizlaus dei gratia Vngarie. Dalmacie. Croacie. Rame, Seruie. Gallicie. Lodomirie. Cumanie. Bulgarieque Rex. Vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris
2. tenorem presencium inspecturis Salutem indomino sempiternam. Inter est principum orbis terre, se cunctis eorum fidelibus ostendere graciosos, Sed eis precipue manus
3. extendere liberales pro quibus sincera fides et grata seruicia interpellant. Sic enim satisfaciunt debito rationis. Sic fideles suis in constantia fidei corroborant
4. et confirmant. Sic alios ad deuocionem suam inuitant et alliciunt per exem plum. Hinc est quod cum nobilis vir dilectus et fidelis noster Matheus palatinus
5. filius Petri quondam palatini de genere Chzak grata et accepta ac utilia obsequia karissimo patri nostro domino Wenczezlao. Boemie et Polonie Regi hactenus
6. prestitit et nobis ad presens prestat et prestabit fideliter in futurum. Nos in recompensationem eiusdem fidelitatis et obsequiorum ac specialiter pro eo quod Idem Matheus palatinus
7. dum adhuc essemus in Boemia, primus et precipuus inter omnes Regni Vngarie nobiles Suo consilio et auxilio nos promouit et sollicite procuravit, vt eligeremur
8. in Regem Vngarie. Nosque suis prouidis et fidelibus persuasionibus ad dignitatem regy culminis inuitauit et in ipsum Regnum Vngarie manu sue ac amicorum suorum
9. potentie introduxit. vbi postquam in Alba Regali ipso Matheo maxime procurante, Sacrosanctum et inclitum suscepimus dyadema. lnfra eiusdem nostre coronationis
10. sollempnia honorifice et decenter ante alios et pre aliis sua nobis exhibuit obsequia et ostendit multis se rerum suarum pro honore nostro exponens sumptibus et expensis
11. quibus obsequiosis eiusdem Mathei meritis tam commendabi(li)bus quam acceptis retributionem dignam ac debitam impendere cupientes, vniuersa et singula Castra, munitiones
12. et opida, hereditates siue predia regalia aut reginalia quocumque modo per ipsum Matheum acquisita vel qualicumque nomine censeantur, que hucusque tenuit et possedit, aut
13. que modo possidet siue tenet de nostra libera voluntate, eidem Matheo palatino et suis heredibus ac heredum suorum successoribus, damus, conferimus et donamus
14. iure hereditario perpetuo possidenda. Specialiter quoque Castrum et Comitatum in Trynchzino, cum omnibus ciuitatibus opidis, hereditatibus, atque villis, theloneis, ac
15. vtilitatibus vniuersis, siluis, pratis, agris, cultis et incultis aquis et aquarum discursibus (sic!) et piscationibus in eisdem ac pertinencys quibuscumque, ad Idem Castrum et
16. Comitatum spectantibus prenotato Matheo a suis heredibus heredumque successoribus contulimus dedimus et donauimus etiam de nostra libera voluntate, iure hereditario
17. in perpetuum possidendum. Si quis vero hiis nostris donationibus quas eidem sepedicto Matheo concessimus, fecimus et contulimus de benignitate Regia et de gracia
18. speciali vellet ausu temerario contraire aut impedire eundem Matheum vel heredes suos aut suorum heredum successores, Nos volumus et promictimus Ipsum Matheum
19. et heredes suos et suorum heredum successores tam a Judicio terre, quam ab omnibus impedimentis eximere et impeticionibus expedire, Si alique emergerent contra ipsos,
20. nullam super eosdem Matheum videlicet et heredes suos ac heredum suorum successores, permittentes terre iustitiam pertransire. In cuius testimonium et (pont alatta, mi a kitörlést jelenti.)
21. et robur perpetue firmitatis presens scriptum fieri iussimus nostri sigilli duplicis munimine roboratum. Datum per manus discreti viri Magistri Stephani decretorum
22. doctoris vicecancellary Aule nostre. Anno domino Millesimo Trecentesimo secundo. Kalendas Marcii Regni autem nostri Anno secundo.
(A vastagabb betűk a rövidítéseket jelzik.)

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem