Kegy. kir. levél a’ t. KK. és RRnek az országos tanácskozásokban és előadásokban millyen nyelv használhatása iránt hozott végzésö…

Teljes szövegű keresés

Kegy. kir. levél a’ t. KK. és RRnek az országos tanácskozásokban és előadásokban millyen nyelv használhatása iránt hozott végzésökre nézve.
Ferdinandus Primus Dei Gratia Austriae Imperator, Hungariae et Bohemiae hujus nominis Quintus, Galliciae et Lodomeriae Rex apostolicus; Rex Lombardiae, Venetiarum et Illyriae, Archidux Austriae etc. etc.
Serenissime Archidux Patrue nobis charissime, Reverendissimi, Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, Magnifici item et Egregii, nec non Prudentes ac Circumspecti Fideles Nobis Dilecti! Dum ex parte Jurisdictionum Regni Croatiae perlatum nuper ad Nos fuisset: qualiter – quod ex Actis etiam praesentium Comitiorum apparet – per ea, quae circa suffragia in medio Tabulae Statuum non alio de hinc, quam hungarico idiomate promenda, acta fuere, Ablegati Regnorum adnexorum ad eum collocati exstiterint abnormem situm, ut praesentes licet in Regni Comitiis, partes tamen missionis suae rite explere, inque diaetalibus ad antelatam Tabulam deliberationibus, pro competente ipsis legali activitate, realem et efficacem partem capere, cum gravi jurium suorum laesione nequeant, firmiter credebamus futurum: ut incongrua passus huius ratione, ex incidenti etiam pendantis attunc de affini materia tractatus, mox perspecta, ab iis, quae eius in nexu respectu praeattactorum Ablegatorum evenerunt, sponte, ac immediate recedatur. Sed vero, quanto opere hae nostrae spes in irritum cesserint, tum e serie ulteriorum ad eandem Tabulam pertractationum, quum e recentissima iterum nomine praefatarum Jurisdictionum, quoad continuo adhuc perdurantem anomalum et illegalem rementionatorum nunciorum in puncto ferendorum per eos suffragiorum situm reddita Nobis supplicatione, praeter omnem exspectationem intelleximus. Quemadmodum autem de Nostro in efflorescentiam ac incrementum usus lingvae hungaricae benigno studio, conditi cum Regio Nostro annutu legum articuli luculentum praebent testimonium: ita prorsus intime Nobis persvasum tenentes, in persequendo hoc scopo non alio procedi calle cum fructu posse, quam si principiis articuli 7: 1792. omni tempore presse inhaesum, atque ex salutari huius mente omnis in promovendo usu linguae hungaricae arbitraria coactio sollicite vitata fuerit, cuncta, quae ab his deflectunt, quam longissime aliena ab animo Nostro esse, candide profitemnr. Quoniam igitur quaestio de lingua diaetali, ex clara insuper articuli 67: 1790. mente ferendae legis constituat materiam; haec vero praeoccupari, salvo constitutionali rerum pertractandarum ordine non possit; pro ea, quae Nobis incumbit, hunc illibate custodiendi cura, Dilectionem et Fidelitates vestras hisce auctoritate Nostra Regia serio hortamur, et volumus, ut cardinale id legum patriarum principium, interea, usque dum lege secus constituetur, observandi praevigentis usus, sollicite recolant, atque Ablegatis illis, sensa sua latina, aut hungarica lingua expromendi usum, in salvo relinquere, ac a violenta eius restrictione abstinere, curae sibi habeant. Quibus in reliquo Gratia et Clementia Nostra Caes. Regia benigne, jugiterque propensi manemus. – Datum in imperiali urbe Nostra Vienna, Austriae, die duodecima mensis Octobris, anno domini millesimo octingentesimo quadragesimo tertio. – Ferdinandus m. p. Antonius Comes Mailáth mp. – Ladislaus Szögyényi mp.

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem