Am 7

Teljes szövegű keresés

Am 7
Am 7.1
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis
Am 7.2
et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est
Am 7.3
misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus
Am 7.4
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem
Am 7.5
et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est
Am 7.6
misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus
Am 7.7
haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii
Am 7.8
et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum
Am 7.9
et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio
Am 7.10
et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius
Am 7.11
haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua
Am 7.12
et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis
Am 7.13
et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est
Am 7.14
et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros
Am 7.15
et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel
Am 7.16
et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli
Am 7.17
propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua

 

 

A témában további forrásokat talál az Arcanum Digitális Tudománytárban

ÉRDEKEL A TÖBBI TALÁLAT