1Par 9

Teljes szövegű keresés

1Par 9
1Par 9.1
universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum
1Par 9.2
qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
1Par 9.3
commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
1Par 9.4
Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda
1Par 9.5
et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
1Par 9.6
de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
1Par 9.7
porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana
1Par 9.8
et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
1Par 9.9
et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
1Par 9.10
de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
1Par 9.11
Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
1Par 9.12
porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
1Par 9.13
fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
1Par 9.14
de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
1Par 9.15
Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
1Par 9.16
et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
1Par 9.17
ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
1Par 9.18
usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
1Par 9.19
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
1Par 9.20
Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
1Par 9.21
porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
1Par 9.22
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
1Par 9.23
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
1Par 9.24
per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
1Par 9.25
fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
1Par 9.26
his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
1Par 9.27
per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
1Par 9.28
de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
1Par 9.29
de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
1Par 9.30
filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
1Par 9.31
et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
1Par 9.32
porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
1Par 9.33
hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
1Par 9.34
capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
1Par 9.35
in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
1Par 9.36
filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
1Par 9.37
Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
1Par 9.38
porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
1Par 9.39
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
1Par 9.40
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
1Par 9.41
porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
1Par 9.42
Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
1Par 9.43
Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
1Par 9.44
porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel

 

 

A témában további forrásokat talál az Arcanum Digitális Tudománytárban

ÉRDEKEL A TÖBBI TALÁLAT