Jud 5

Teljes szövegű keresés

Jud 5
Jud 5.1
cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes
Jud 5.2
qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum benedicite Domino
Jud 5.3
audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel
Jud 5.4
Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis
Jud 5.5
montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel
Jud 5.6
in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios
Jud 5.7
cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel
Jud 5.8
nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel
Jud 5.9
cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino
Jud 5.10
qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini
Jud 5.11
ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum
Jud 5.12
surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem
Jud 5.13
salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit
Jud 5.14
ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum
Jud 5.15
duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
Jud 5.16
quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
Jud 5.17
Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur
Jud 5.18
Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome
Jud 5.19
venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes
Jud 5.20
de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt
Jud 5.21
torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos
Jud 5.22
ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium
Jud 5.23
maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius
Jud 5.24
benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo
Jud 5.25
aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum
Jud 5.26
sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans
Jud 5.27
inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis
Jud 5.28
per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes quadrigarum illius
Jud 5.29
una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit
Jud 5.30
forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur
Jud 5.31
sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent
Jud 5.32
quievitque terra per quadraginta annos

 

 

A témában további forrásokat talál az Arcanum Digitális Tudománytárban

ÉRDEKEL A TÖBBI TALÁLAT