vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
timentis Dominum beata est anima eius
ad quem respicit et quis est fortitudo eius
oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet