Est 11

Full text search

Est 11
Est 11.1
% anno quarto regnantibus Ptolomeo et Cleopatra % adtulerunt Dositheus qui se sacerdotem et levitici generis ferebat % et Ptolomeus filius eius hanc epistulam Phurim % quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolomei filium in Hierusalem
Est 11.1
% anno secundo regnante Artarxerse maximo = prima die mensis nisan % vidit somnium Mardocheus filius Iahiri filii Semei filii Cis de tribu Beniamin
Est 11.2
% homo iudaeus qui habitabat in urbe Susis = vir magnus et inter primos aulae regiae
Est 11.3
= erat autem de eo numero captivorum % quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Hierusalem % cum Iechonia rege Iudaeae
Est 11.4
= et hoc eius somnium fuit = apparuerunt voces et tumultus et tonitrua = et terraemotus et conturbatio super terram
Est 11.5
= et ecce duo dracones magni paratique contra se in proelium
Est 11.6
= ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes = ut pugnarent contra gentem iustorum
Est 11.7
= fuitque dies illa tenebrarum et discriminis tribulationis et angustiae = et ingens formido super terram
Est 11.8
= conturbataque est gens iustorum timentium mala sua = et praeparata ad mortem
Est 11.9
% clamaveruntque ad Deum = et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum % et in aquas plurimas redundavit
Est 11.10
= lux et sol ortus est = et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos
Est 11.11
% quod cum vidisset Mardocheus % et surrexisset de stratu % cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo = scire cupiens quid significaret somnium

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me