Nr. 311. (362.)

Full text search

Nr. 311. (362.)
EDD.: Ed.pr. p.R2r-R2v. Bel p.267. Fejér VII/1 p.205 (nr. 172). Endlicher p.734. Kandra p.490. Karácsonyi - Borovszky p.270. TRANSL.: Kandra p.491.
Conventus ecclesię Waradiensis omnibus pręsentes literas inspecturis aeternam salutem in Domino. Universitati vestrę notum facimus, quod cum Becea de Foktheuu impeciisset quendam nomine Heymu de dampno quadraginta et duarum marcarum facto per violentiam, Bocha, vicarius Pauli woyvodę discutiens eos per pristaldum, nomine Ceku misit ad examen ferri candentis Waradinum. Quo cum venisset nominatus Becea cum pristaldo suo, quidam asserens se esse Heimonem illum, de quo res agitur, ferri candentis subterfugit iudicium dicens, quod Bocha non esset iudex suus. Bocha itaque remandavit nobis per literas suas, quod ipse et iudex huius causę esset et praenominatum Heymon, sicut decet, reum condemnasset. Huius rei testes sumus.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me