Nr. 275. (24.)

Full text search

Nr. 275. (24.)
EDD.: Ed.pr. p.Br. Bel p.201. Endlicher p.646. Kandra p.130. Karácsonyi - Borovszky p.256. CD Slov. I p.187 (nr. 243A). TRANSL.: Kandra p.131. Jogtört. p.185 (nr.193).
Quidam nomine Hubugunithu, ut ipse dixit se vocari, pristaldus Nicolai palatini comitis, ut ipse perhibuit de se, statuit ante nos quendam, nomine Absolonem, de genere Ratha de villa Tolna dicens, quod ioubagiones de Zemlun, scilicet Scema hodunogio, Mocud centurio, Degus et Chephanus praefectus castri requisivissent terram ipsius Absolonis nomine Sag et terram eiusdem ad quatuor aratra in Tolna pro terra castri et exhibuit quendam de ioubagionibus eiusdem castri nomine Scentus, quem supradictus iudex, ut ipse dixit, iudicio ferri candentis addixerat. Qui cum transacto triduano ieiunio, sicut mos est, ad portandum candens ferrum accessisset, quidam nomine Sumpou procedens, dixit se a praenominatis castri ioubagionibus esse directum et ex parte illorum subterfugit iudicium ferri candentis et memoratam terram memorato Absaloni remisit dicens illam non esse terram castri.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me