Nr. 58. (154.)

Full text search

Nr. 58. (154.)
EDD.: Ed.pr. p.Hr. Bel p.228. Endlicher p.681. Kandra p.278. Karácsonyi - Borovszky p.175. TRANSL.: Kandra p.279. Jogtört. p.165 (nr.152).
Vxor Vid mortuo marito, cum esset sine herede, manumisit quandam ancillam suam nomine Deraga, ut quamdiu ipsa viveret, illa de ea non discederet, sed ei serviret. Si autem domine suae superviveret, ubicumque vellet, manendi haberet libertatem filiumque ipsius nomine Cunsudu cum fratre suo Adriano in idem consenciente, manumisit ac tali libertate donavit, ut ubicumque vellet, manendi phas haberet. Si tamen in villa Salu ei placeret habitare, nonnisi apud ipsam et fratrem suum Adrianum maneret. Filiam quoque eiusdem mulieris nomine Kesam taliter liberavit, ut quam ipsa, tam omnis generatio ab eadem successura libera foret omnino. Omnium vero aliarum rerum, quęcumque habet eadem domina vel habitura est, supradictum fratrem suum Adrianum heredem constituit, ita tamen, quod ipsa, dum vixerit, eis utatur.
 

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me