Nr. 388. (141.)

Full text search

Nr. 388. (141.)
EDD.: Ed.pr. p.G2v. Bel p.225-226. Endlicher p.677-678. Kandra p.264. Karácsonyi - Borovszky p.306-307. REG.: Erdélyi okmt. p.182 (nr.182). TRANSL.: Kandra p.265.
Stephanus clericus, filius Hus protestatus est, quod cum quidam Hagya, civis Culusiensis impeciisset nomine Henguch de villa Hem pro furto et Henguch iudicio ferri fuisset iustificatus, praenominatus Hagya remansit in iudicio sex marcarum et eo non habente, unde sex marcas persolveret, iudex huius causę nomine Nucden, curialis comes per manum pristaldi sui nomine Luxa de villa Lomb posuit eum et uxorem eius et unicum filium eiusdem nomine Abbeus pro sex marcis apud avum suum nomine Valderum, hospitem de Bichor. Quo mortuo remansit pręfatus Hagya titulo vadimonii apud Hus patrem suum, scilicet filium prędicti Valteri. Patre autem suo defuncto idem Hagya remansit ei, ab eo autem sępedictus Hagya redemit se ipsum et uxorem suam et filium suum redditis ei sex marcis, quas ab avo suo mutuaverat et ita debito plenarie absoluto remansit et ipse et uxor sua et filius liber in perpetuum.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me