Nr. 287. (102.)

Full text search

Nr. 287. (102.)
EDD.: Ed.pr. p.Ev-E2r. Bel p.216. Endlicher p.664-665. Kandra p.214-216. Karácsonyi - Borovszky p.261. TRANSL.: Kandra p.215-217.
Castrenses Zathmar de villa Voda impecierunt uxorem et filios Andreę comitis, filii Iosę, scilicet Simonem et Michaelem dicentes, quod Andreas comes occupasset terram de porcione ipsorum ad septem aratra et adiunxisset terrę suę, quam rex Andreas dedit illi ad quindecim aratra. Pręfata autem domina et filii eius responderunt, quod illa porcio iure emptionis attineret ad eos, quia parentes Andreę comitis dudum emissent a Cosma filio Gyuna. Dethmar itaque, curialis comes Simonis quondam voiouode, nunc autem comitis de Zothmar ex pręcepto domini sui, iudicis a rege delegati per pristaldum nomine Petrum de villa Petus discussos misit Varadinum ad candentis ferri iudicium, ubi pręnominati castrenses, scilicet Chepanus, Thomas et Kusa pręsente Petro ioubagione eiusdem castri, qui se ab omnibus ioubagionibus suis, videlicet Andrea chodnogione, Subret, Paulo et omnibus aliis missum esse perhibuit, subterfugerunt iudicium ferri candentis dicentes, quod falsa opinione praedictam dominam et filios eius de iam dicta terra impeciissent.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me