hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo
obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
ego autem quid possum adiuvare vos
qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos
sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum
ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei