et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te
audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
dereliquisti fontem sapientiae
si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram
qui in avibus caeli inludunt
qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum
exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt
iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt
neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est
non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius
o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
magnus et non habet finem excelsus et inmensus
ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt
eo quod non haberent sapientiam
et perierunt propter insipientiam suam
quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum
non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius
sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore
stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt
vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas
hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum
hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo
post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est