iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae
filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur
et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum
et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem
nationis enim iniquae dirae sunt consummationes