postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam
recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos
tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti
tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio
filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum
surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis
dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt
tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam
et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum
dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani
et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam
cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit
mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat
at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes
reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius
et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus
fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos
misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra
statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret
uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria
duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis
et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum
de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret