CCLXXX.

An. Ch. 1332. Idem Carolus omnes has litteras suas in complexo pro Paulo et Laurentio, relatis huius in expeditione infausta contra Bazaradum Transalpin. eximiis meritis, priuilegialiter elargitur.

Karolus, Dei gracia, Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, Princeps Salernitanus, et honoris ac montis Sancti Angeli Dominus, Omnibus Christi fidelibus, tam presentibus, quam 624futuris, presentem paginam intuentibus, salutem in eo, qui regibus dat salutem. Cum bene meritis fauor debitus impenditur, et fideliter obsequentibus iuxta exigentiam in muneribus donatiuis digna merces attribuitur, attributaque peremnali fulcimento firmata, illese conseruatur, Deus placari creditur, et subditi ad ampliora fidelitatis studia prouocantur, spe ac desiderio consimilis retribucionis, vel eciam amplioris. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: Quod vir Magnificus Comes Paulus, Judex Curie nostre, et Magister Laurencius, Comes de Zarand, fily Simonis de Mortun, dilecti nobis et fideles, ad nostre Serenitatis accedendo presenciam, quinque litteras nostras, omnino patentes, sub impressione noui et authentici sigilli nostri omni equitatis tramite, vt in earum locis insequentibus lucidius exprimetur, super facto possessionis in Theotonico Praytunpron vocate, et in Hungarico Sceleskuth, tam per modum nostre donacionis, quam per formam litis et concordie, pecuniarys solucionibus factis, habitas et confectas, presentarunt; petentes nos humiliter et deuote, prece subiectiua, vt ad maiorem et tuciorem conseruacionem iuris ipsorum in vnum locum aggregare, et easdem nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum vnius tenor talis est: Nos Karolus (v. supra XII. die termini supradicti.) Item secunde talis est: Nos Karolus (v. supra octauo die termini prenotati) Item tercie talis est: Nos Karolus (v. supra XII. die octauarum beati Iacobi Apostoli.) Item quarte, Karolus (vide supra festo beate Magdalene Virginis.) Item quinte: Nos Karolus) vide supra feria secunda proxima ante festum 625Natiuitatis b. Ioannis Baptistae. Nos itaque, qui ex officio suscepti regiminis nostri metiri et pensare debemus merita singulorum, et vnicuique iuxta exigentiam suorum meritorum manu largiflua premia donatiua attribuere tenemur, vt eo exemplati aly ad fidelitatis obsequia feruencius inuitentur, attendentes iuri consonas peticiones, et in memoriam reuocantes preclaras fidelitates, et seruitiorum eximia merita, que nobis idem Comes Paulus, Iudex Curie nostre, et Magister Laurencius, Comes de Zarand, fily Symonis, in diuersis expedicionibus nostris, prosperis et aduersis cum omni fidelitatis studio laudabiliter impenderunt, et specialiter, cum exercitum nostrum, regio edicto conuocatum, mouissemus, et quedam confinia regni nostri, que in terra transalpina per Bazarab, filium Thocomery scismaticum in nostrum et sacre corone non modicum derogamen detinebantur, adissemus, idem Bazarab infidelis Olacus noster, maligno inductus consilio, non verens, nec attendens, vt qui, naturali Domino resistere moliuntur, diuinis dispositionibus manifeste videntur obuiare, sua maleficia, in mentis secreto concepta, in opus perducere non expauit, et se nostre Maiestati sediciose et prodicionaliter opposuit, ausu temerario, preliando, vbi non paucorum regni nostri Nobilium, mere fidelitatis feruore prefulgencium capita necis periculum subierunt, vbi multorum, regnicolarum fidelitates indicibilis sanguinis eorum effusio patefecit, vbi non modice captiuationes, tormentationes, excidia et rerum pericula hungarice nacionis extiterunt; idem Magister Laurencius virtutem virtuti accumulans, vt vir strenuus, et miles intrepidus, viriliter dimicauit; cuius milicie 626argumentum rubrica proprii sanguinis et cruoris nimia effusio demonstrauit. Nam nobis et regni nostri Baronibus cernentibus, in manu sinistra incurabiliter extitit vulneratus. Quid plura? ymo non metuens mortis periculum, et rerum dampna sibi imminere, pro defensione nostre Maiestatis captiuitati se submisit. Predictas litteras super predicta possessione Praytunpron vocata, et eiusdem iuribus et vtilitatibus confectas, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas, de verbo ad verbum presentibus inseri facientes, approbamus, ratificamus, et presentis scripti patrocinio perpetuo confirmamus valituras. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, presentes concessimus litteras nostras priuilegiales, noui et authentici sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus discreti viri, Magistri Thatamery, Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellary, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini millesimo CCCXXX. secundo, sexto kalendas Decembris, regni nostri anno similiter tricesimo secundo. Venerabilibus in Christo Patribus Dominis Chanadino Strigoniensi, et fratre Ladizlao Colocensi Archiepiscopis, Benedicto Chanadiensi, Nicolao Iauriensi, Gregorio de S. Ireneo, Ladizlao Quinqueecclesiensi, fratre Petro Boznensi, Herrico Wesprimiensi, aule Domine regine karissime consortis nostre Cancellario, Andrea Transyluano, Meskone Nitriensi, Andrea Waradiensi, Nicolao Agriensi, et Rodolfo Waciensi, Ecclesiarum Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Magnificis viris, Iohanne Drugeth Palatino, et Iudice Cumanorum, Demetrio Magistro Tauarnicorum nostrorum, predicto Comite 627Paulo Iudice Curie nostre, Thoma Woywoda Transyluano, et Comite de Zonuk, Mykch Bano tocius Sclauonie, Iohanne Bano de Machou, Comite Syrmiensi, de Wolkou, et Bodrugh, Iohanne filio Babanyk, Magistro Tauarnicorum domine regine, Stephano Agazonum, Dyonisio Dapiferorum nostrorum Magistris, Nicolao Comite Posoniensi, et alys quam pluribus, regni nostri Comitatus tenentibus et honores.“ L. S.

Ex. archiuo Imp. Viennensi.