non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam
non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius
cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam
noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam
propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur
speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio
non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius
longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis
et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam
communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta
viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi
et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi
in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit