non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna
non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur
ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire
ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare
ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella
non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum
non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum
ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo
noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe
non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent
coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi