Gugus pristaldus, ut ipse dixit de se, Iacobi Vaciensis episcopi statuit ante nos quendam nomine Ipolitum de villa Sap asserens, quod ipse Ipolitus impeciisset convillanos suos, scilicet, Iacob, Paulum, Moynolt, Crispen, Martinum et Dominicum dicens, quod arassent per violentiam terram suam empticiam. Illi autem respondissent eandem terram ad tria aratra non empcione, sed vadio ipsum Ipolitum possedisse. Praefatus itaque episcopus, ipso videlicet Gugus pristaldo constituto, misisset utramque partem Varadinum ad examen ferri candentis, dato termino in octava Sancti regis Stephani et Ipolitus quidem cum praenominato pristaldo suo, Gugus Varadini fuit paratus candens ferrum portare. Adversarii autem eius in eadem septimana non comparuerunt.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.