Nr. 213. (45.)

Full text search

Nr. 213. (45.)
EDD.: Ed.pr. p.B4r-B4v. Bel p.205. Endlicher p.651-652. Kandra p.152-156. Karácsonyi - Borovszky p.231-232. TRANSL.: Kandra p.153-157. Csongrád p.30 (nr.15). Források p.93-95 (nr.36).
Absolon et Gyuri, filii Iohachin et Solomun, gener eiusdem impecierunt Numicolohod archidiaconum et filium eius Ladizlaum et fratrem eiusdem Numhium et filium eiusdem Tiburcium, hos omnes de villa Vosvari, item Iacobum de villa Achya, Miculam de villa Sadan cum filio suo, Andream de villa Popi, Michaelem de villa Chicu, Cornelium de villa Merluz, Tencam de villa Maria cum duobus servientibus, Andream et Felten de villa Monor, Demetrium et Narad et Toul de villa Ylye et omnes villanos udvornicorum de Er, pro quibus portaturus erat ferrum Thepsa, hos inquam omnes impecierunt de occisione praenominati Ioachin. Quos Nicolaus, comes palatinus discuciens per pristaldum regis Temam de villa sui nominis et per pristaldum suum Moulam nomine misit ad iudicium ferri candentis Varadinum, ubi omnes praenominati adversarii taliter convenerunt, quod Absoloni et Gyurconi persolverent septuaginta et unam marcas coram capitulo Agriensi, scilicet viginti quattuor in festo Mariae Magdalenae et totidem et ibidem in festo Nativitatis Sanctae Mariae, item viginti tres in festo Omnium Sanctorum. Sed cum eis non crederent, praenominati Numuolohod, Nuhu, Micula, Tenka et item Sopou de villa Achya, Abraham de villa Cupanchi et Nuodum archidiaconus pro illis fideiusserunt. Postea idem adversarii convenerunt satisfacere iudici, partem vero pristaldi Absolon et Gyurco tenentur persolvere. Item sępe iam memorati Numuolohod et Nuhu deberent constituere Chenadini homicidam Opodinum.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi