Nr. 316. (367.)

Full text search

Nr. 316. (367.)
EDD.: Ed.pr. p.R3v-R4r. Bel p.269. Endlicher p.736-737. Kandra p.498-500. Karácsonyi - Borovszky p.272-273. CD Slov. I p.193-194 (nr.258). TRANSL.: Kandra p.499-501.
Koeta de villa Chokoha et Churna de villa Vmany, cives de Bursod coadiuvantibus eiusdem castri ioubagionibus, scilicet Zadur, Petro, Dedo et aliis impecierunt quosdam de villa Mochulas, scilicet Chiz, Petrum, Dumasam et item de villa Pelg Cikam et item de villa Tornua Nonam et Belcheam, hos, inquam, omnes impetierunt pro concivibus suis. Illi autem dixerunt se esse liberos et filios hospitum Boemorum. Quorum libertatem cum tenerent Ruska de villa Simon et Nuuhu de praedicta villa Mochulae, praenominati castrenses dixerunt ipsos quoque suos esse concives. Quorum causam iudices a rege Andrea delegati, scilicet Tomas episcopus, Pousa banus, Symeon comes per pristaldum Gutman ad examen ferri candentis miserunt Waradinum, ut praefati libertatum defensores iudiciale ferrum pro se et pro illis, quos liberos esse decertabant, portarent. Quo cum venissent, peracto triduano ieiunio, praedicti actores candentis ferri subterfugere iudicium dicentes, quod omnes praenominatos adversarios eorum iniuste pro concivibus suis impeciissent.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi