Nr. 348. (337.)

Full text search

Nr. 348. (337.)
EDD.: Ed.pr. p.P3v. Bel p.261. Endlicher p.724-725. Kandra p.460. Karácsonyi - Borovszky p.286. TRANSL.: Kandra p.461.
Forcos, filius Ina comitis requisivit ante Ladislaum, comitem de Bach et iudicem curię quosdam, scilicet Albeum, Petrum, Endum et Abareum, filios Cepani dicens ipsos suos esse libertinos, illi autem responderunt se omnino esse liberos et adduxerunt assertorem libertatis ipsorum et defensorem nomine Stephanum, filium Iohannis cuiusdam hospitis. Qui cum et ipse liberos constanter assereret, nominatus iudex dato pristaldo nomine Michel de Vrbay misit utramque partem ad examen ferri candentis Waradinum, ubi cum iam dictus Stephanus ferrum portare accessisset, talis inter eos facta est conventio, quod ipse Stephanus prędicto Farcasio daret duas marcas, Farcasius autem illos quattuor, quos requirebat pro libertinis, reliquit pro liberis omnino, iudici autem et pristaldo communiter satisfacere convenerunt.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi