Nr. 379. (132.)

Full text search

Nr. 379. (132.)
EDD.: Ed.pr. p.F4r-F4v. Bel p.222-223 (erronee nr.133). Endlicher p.674. Kandra p.250-252. Karácsonyi - Borovszky p.302-303. REG.: Bónis p.39 (nr.248). TRANSL.: Kandra p.251-253.
Cum Scemer filius Scemera in ultimo testamento dedisset ecclesiae Sancti Georgii dusinicum quendam de prędio Iouse nomine Dera, ut in festo Sancti Michaelis celebraret exequias cum una ove competenti, triginta panibus et quattuor idriis cervisię, ipso Scemer mortuo quidam cognatus eius nomine Cosma detinebat eum apud se invitum, nec permittebat eum explere servitium suum. Filię itaque praedicti Scemar, scilicet Benedicta et Rosa requisiverunt coram Ioanne, praeposito Varadiensi nominatum dusinicum dicentes, quod memoratus earum cognatus dimissum a patre suo dusinicum apud se invitum detineret et non sineret officium suum adimplere. Quod cum iam dicto pręposito constitisset, dato pristaldo, scilicet sacerdote iam dictę ecclesiae nomine Paulo nominatum dusinicum restituit in officium, in quo ipsum dominus suus stabiliverat, mandans eidem dusinico, ut a praedicto Cosma recedens mansionem sibi secundum arbitrium magistri capellę Sancti Georgii eligeret, memoratus autem Cosmas daret ei iuvencum unum, quattuor oves et octo capecias frumenti, ut habeat ex his seminaria rerum, ex quibus possit exequias celebrare.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi