erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios et inpendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex
rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Danihel adorabat Deum suum dixitque ei rex quare non adoras Bel
qui respondens ait ei quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis
et dixit ad eum rex non tibi videtur esse Bel vivens deus an non vides quanta comedat et bibat cotidie
et ait Danihel adridens ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando
et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis nisi dixeritis mihi quis est qui comedat inpensas has moriemini
si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Danihel quia blasphemavit in Bel et dixit Danihel regi fiat iuxta verbum tuum
erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis et venit rex cum Danihele in templum Belis
et dixerunt sacerdotes Belis ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa anulo tuo
et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel moriemur vel Danihel qui mentitus est adversum nos
contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea
factum est igitur postquam egressi sunt illi et rex posuit cibos ante Bel praecepit Danihel pueris suis et adtulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt
sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt
surrexit autem rex primo diluculo et Danihel cum eo
et ait rex salvane sunt signa Danihel qui respondit salva rex
statimque cum aperuissent ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam
et risit Danihel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sunt haec
et dixit rex video vestigia virorum et mulierum et infantium et iratus rex
tunc adprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam
occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Daniheli qui subvertit eum et templum eius
et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii
et dixit rex Daniheli ecce nunc non potes dicere quia non sit iste deus vivens adora ergo eum
dixitque Danihel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens
tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste et ait rex do tibi
tulit ergo Danihel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconi et disruptus est draco et dixit ecce quae colebatis
quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit
et dixerunt cum venissent ad regem trade nobis Danihelum alioquin interficiemus te et domum tuam
vidit ergo rex quod inruerent in eum vehementer et necessitate conpulsus tradidit eis Danihelum
qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex
porro in lacu erant septem leones et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danihelum
erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus
dixitque angelus Domini ad Abacuc fer prandium quod habes in Babylonem Daniheli qui est in lacu leonum
et dixit Abacuc domine Babylonem non vidi et lacum nescio
et adprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui
et clamavit Abacuc dicens Danihel tolle prandium quod misit tibi Deus
et ait Danihel recordatus es enim mei Deus et non dereliquisti diligentes te
surgensque Danihel comedit porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo
venit ergo rex die septima ut lugeret Danihelum et venit ad lacum et introspexit et ecce Danihel sedens
et exclamavit rex voce magna dicens magnus es Domine Deus Danihelis et extraxit eum
porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit et devorati sunt in momento coram eo