o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus
defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam
noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni
non est enim in inferno accusatio vitae
filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum
filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii
de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi
bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo
disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam
verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide
erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio
a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate
a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo
ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius
ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes