qui conservat legem multiplicat orationem
sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate
et deprecatio recedere ab iniustitia
non apparebis ante conspectum Dei vacuus
haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus
bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua
speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis