filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur
et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
qui honorat patrem iucundabitur in filiis
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis
in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur
cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum
synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur
cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam
sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit
ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis
et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum