Est 13

Teljes szövegű keresés

Est 13
Est 13.1
% Hester quoque regina confugit ad Dominum = pavens periculum quod inminebat
Est 13.2
= cumque deposuisset vestes regias = fletibus et luctui apta indumenta suscepit = et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput = et corpus suum humiliavit ieiuniis % omniaque loca in quibus laetari ante consueverat = crinium laceratione conplevit
Est 13.3
% et deprecabatur Dominum Deum Israhel dicens % Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam % et cuius praeter te nullus auxiliator est alius
Est 13.4
= periculum meum in manibus meis est
Est 13.5
= audivi a patre meo % quod tu Domine tulisses Israhel de cunctis gentibus = et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis = ut possideres hereditatem sempiternam = fecistique eis sicut locutus es
Est 13.6
= peccavimus in conspectu tuo % et idcirco tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum
Est 13.7
= coluimus enim deos eorum % iustus es Domine
Est 13.8
= et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute = sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes
Est 13.9
= volunt tua mutare promissa = et delere hereditatem tuam % et claudere ora te laudantium = atque extinguere gloriam templi et altaris tui
Est 13.10
= ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem = et praedicent carnalem regem in sempiternum
Est 13.11
% ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt = ne rideant ad ruinam nostram = sed converte consilium eorum super eos % et eum qui in nos coepit saevire disperde
Est 13.12
% memento Domine = et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae % et mihi da fiduciam rex deorum et universae Domine potestatis
Est 13.13
= tribue sermonem conpositum in ore meo in conspectu leonis = et transfer cor illius in odium hostis nostri % ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt
Est 13.14
= nos autem libera manu tua et adiuva me % nullum alium habentem auxilium nisi te Domine % habes omnium scientiam
Est 13.15
% et nosti quia oderim gloriam iniquorum = et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigenae
Est 13.16
= tu scis necessitatem meam = quod abominer signum superbiae et gloriae meae = quod est super caput meum in diebus ostentationis meae = et detester illud quasi pannum menstruatae = et non portem in diebus silentii mei
Est 13.17
% et quod non comederim in mensa Aman = nec mihi placuerit convivium regis = et non biberim vinum libaminum
Est 13.18
= et numquam laetata sit ancilla tua = ex quo huc translata sum usque in praesentem diem % nisi in te Domine Deus Abraham
Est 13.19
Deus fortis super omnes = exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent % et libera nos de manu iniquorum = et erue me a timore meo
Est 13.19
= et mandavit ei % haut dubium quin Hesteri Mardocheus = ut ingrederetur ad regem = et rogaret pro populo suo et pro patria sua
Est 13.20
% memor inquit dierum humilitatis tuae = quomodo nutrita sis in manu mea % quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem
Est 13.21
% et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis = et libera nos de morte
Est 13.21
= die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui = et circumdata est gloria sua
Est 13.22
= cumque regio fulgeret habitu % et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum = adsumpsit duas famulas
Est 13.23
= et super unam quidem innitebatur = quasi prae deliciis et nimia teneritudine = corpus suum ferre non sustinens
Est 13.24
= altera autem famularum sequebatur dominam % defluentia in humum indumenta sustentans
Est 13.25
% ipsa autem roseo vultu colore perfusa = et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum
Est 13.26
= ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem = ubi ille residebat super solium regni sui = indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus = eratque terribilis aspectu
Est 13.27
= cumque elevasset faciem = et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset = regina corruit et in pallorem colore mutato % lassum super ancillulam reclinavit caput
Est 13.28
% convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem % et festinus ac metuens exilivit de solio = et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se = his verbis blandiebatur
Est 13.29
% quid habes Hester ego sum frater tuus % noli metuere
Est 13.30
non morieris = non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est
Est 13.31
= accede igitur et tange sceptrum
Est 13.32
= cumque illa reticeret tulit auream virgam = et posuit super collum eius = et osculatus est eam et ait cur mihi non loqueris
Est 13.33
% quae respondit vidi te domine quasi angelum Dei = et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae
Est 13.34
= valde enim mirabilis es domine % et facies tua plena est gratiarum
Est 13.35
= cumque loqueretur rursum corruit et paene exanimata est
Est 13.36
= rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eam
Est 13.36
% rex magnus Artarxerses ab India usque Aethiopiam = centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus % qui nostrae oboediunt iussioni salutem dicit
Est 13.37
= multi bonitate principum et honore qui in eos conlatus est abusi sunt in superbiam
Est 13.38
= et non solum subiectos regibus nituntur opprimere % sed datam sibi gloriam non ferentes = in ipsos qui dederunt moliuntur insidias
Est 13.39
= nec contenti sunt gratias non agere beneficiis = et humanitatis in se iura violare % sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se fugere posse sententiam
Est 13.40
= et in tantum vesaniae proruperunt = ut eos qui credita sibi officia diligenter observant % et ita cuncta agunt ut omnium laude sint digni % mendaciorum cuniculis conentur subvertere
Est 13.41
= dum aures principum simplices = et ex sua natura alios aestimantes callida fraude decipiunt
Est 13.42
% quae res et ex veteribus probatur historiis = et ex his quae geruntur cotidie = quomodo malis quorundam suggestionibus regum studia depraventur
Est 13.43
= unde providendum est paci omnium provinciarum
Est 13.44
= nec putare debetis si diversa iubeamus = ex animi nostri venire levitate = sed pro qualitate et necessitate temporum % ut reipublicae poscit utilitas ferre sententiam
Est 13.45
= et ut manifestius quod dicimus intellegatis % Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo % alienusque a Persarum sanguine = et pietatem nostram sua crudelitate commaculans % peregrinus susceptus a nobis est
Est 13.46
= et tantam in se expertus humanitatem ut pater noster vocaretur = et adoraretur ab omnibus post regem secundus
Est 13.47
% qui in tantum arrogantiae tumore sublatus est % ut regno nos privare niteretur et spiritu
Est 13.48
% nam Mardocheum cuius fide et beneficiis vivimus % et consortem regni nostri Hester cum omni gente sua = novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem
Est 13.49
= hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostrae solitudini % et regnum Persarum transferret in Macedonas
Est 13.50
% nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos = in nulla penitus culpa repperimus = sed e contrario iustis utentes legibus
Est 13.51
% et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei = cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum = et usque hodie custoditur
Est 13.52
% unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat = sciatis esse irritas
Est 13.53
% pro quo scelere ante portas huius urbis id est Susis = et ipse qui machinatus est et omnis cognatio eius pendet in patibulis % non nobis sed Deo ei reddente quod meruit
Est 13.54
= hoc autem edictum quod nunc mittimus = in cunctis urbibus proponatur % ut liceat Iudaeis uti legibus suis
Est 13.55
= quibus debetis esse adminiculo % ut eos qui se ad necem eorum paraverant possint interficere % tertiadecima die mensis duodecimi qui vocatur adar
Est 13.56
% hanc enim diem omnipotens Deus maeroris et luctus % eis vertit in gaudium
Est 13.57
% unde et vos inter ceteros festos dies hanc habetote diem % et celebrate eam cum omni laetitia = ut et in posterum cognoscatur
Est 13.58
% omnes qui fideliter Persis oboediunt = dignam pro fide recipere mercedem = qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere
Est 13.59
= omnis autem provincia et civitas = quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps = gladio et igne pereat et sic deleatur = ut non solum hominibus sed etiam bestiis invia sit in sempiternum = pro exemplo contemptus et inoboedientiae

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages