2Par 4

Teljes szövegű keresés

2Par 4
2Par 4.1
fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
2Par 4.2
mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
2Par 4.3
similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles
2Par 4.4
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
2Par 4.5
porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas
2Par 4.6
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
2Par 4.7
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
2Par 4.8
necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
2Par 4.9
fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere
2Par 4.10
porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
2Par 4.11
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei
2Par 4.12
hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
2Par 4.13
malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum
2Par 4.14
bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
2Par 4.15
mare unum bovesque duodecim sub mari
2Par 4.16
et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
2Par 4.17
in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
2Par 4.18
erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris
2Par 4.19
fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
2Par 4.20
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
2Par 4.21
et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt
2Par 4.22
thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages