Gen 37

Teljes szövegű keresés

Gen 37
Gen 37.1
habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
Gen 37.2
et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
Gen 37.3
Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
Gen 37.4
videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
Gen 37.5
accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit
Gen 37.6
dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
Gen 37.7
putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
Gen 37.8
responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
Gen 37.9
aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
Gen 37.10
quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram
Gen 37.11
invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
Gen 37.12
cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
Gen 37.13
dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente
Gen 37.14
praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem
Gen 37.15
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
Gen 37.16
at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges
Gen 37.17
dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
Gen 37.18
qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere
Gen 37.19
et mutuo loquebantur ecce somniator venit
Gen 37.20
venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
Gen 37.21
audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
Gen 37.22
non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
Gen 37.23
confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita
Gen 37.24
miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
Gen 37.25
et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum
Gen 37.26
dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
Gen 37.27
melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
Gen 37.28
et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum
Gen 37.29
reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
Gen 37.30
et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
Gen 37.31
tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
Gen 37.32
mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
Gen 37.33
quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
Gen 37.34
scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
Gen 37.35
congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
Gen 37.36
Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages