Gen 2

Teljes szövegű keresés

Gen 2
Gen 2.1
igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
Gen 2.2
conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
Gen 2.3
et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
Gen 2.4
istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram
Gen 2.5
et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram
Gen 2.6
sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
Gen 2.7
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
Gen 2.8
plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
Gen 2.9
produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali
Gen 2.10
et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita
Gen 2.11
nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum
Gen 2.12
et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus
Gen 2.13
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae
Gen 2.14
nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates
Gen 2.15
tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum
Gen 2.16
praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
Gen 2.17
de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
Gen 2.18
dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui
Gen 2.19
formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
Gen 2.20
appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius
Gen 2.21
inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
Gen 2.22
et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam
Gen 2.23
dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
Gen 2.24
quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Gen 2.25
erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages