Hab 2

Teljes szövegű keresés

Hab 2
Hab 2.1
super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me
Hab 2.2
et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
Hab 2.3
quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
Hab 2.4
ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet
Hab 2.5
et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos
Hab 2.6
numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
Hab 2.7
numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
Hab 2.8
quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
Hab 2.9
vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
Hab 2.10
cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua
Hab 2.11
quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit
Hab 2.12
vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate
Hab 2.13
numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
Hab 2.14
quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare
Hab 2.15
vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius
Hab 2.16
repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam
Hab 2.17
quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea
Hab 2.18
quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta
Hab 2.19
vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
Hab 2.20
Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra

 

 

A témában további forrásokat talál az Arcanum Digitális Tudománytárban

ÉRDEKEL A TÖBBI TALÁLAT