Dan 13

Teljes szövegű keresés

Dan 13
Dan 13.1
et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim
Dan 13.2
et accepit uxorem nomine Susannam filiam Chelciae pulchram nimis et timentem Dominum
Dan 13.3
parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Mosi
Dan 13.4
erat autem Ioachim dives valde et erat ei pomerium vicinum domus suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium
Dan 13.5
et constituti sunt duo senes iudices in anno illo de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus qui videbantur regere populum
Dan 13.6
isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia
Dan 13.7
cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui
Dan 13.8
et videbant eam senes cotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentia eius
Dan 13.9
et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum
Dan 13.10
erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum
Dan 13.11
erubescebant enim indicare concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea
Dan 13.12
et observabant cotidie sollicitius videre eam dixitque alter ad alterum
Dan 13.13
eamus domum quia prandii hora est et egressi recesserunt a se
Dan 13.14
cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam
Dan 13.15
factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio aestus quippe erat
Dan 13.16
et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam
Dan 13.17
dixit ergo puellis adferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite ut lavem
Dan 13.18
et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium ut adferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos
Dan 13.19
cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et adcurrerunt ad eam et dixerunt
Dan 13.20
ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt et in concupiscentia tui sumus quam ob rem adsentire nobis et commiscere nobiscum
Dan 13.21
quod si nolueris dicemus testimonium contra te quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te
Dan 13.22
ingemuit Susanna et ait angustiae mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras
Dan 13.23
sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini
Dan 13.24
et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam
Dan 13.25
et cucurrit unus et aperuit ostia pomerii
Dan 13.26
cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus inruerunt per posticam ut viderent quidnam esset
Dan 13.27
postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna et facta est dies crastina
Dan 13.28
cumque venisset populus ad virum eius Ioachim venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam ut interficerent eam
Dan 13.29
et dixerunt coram populo mittite ad Susannam filiam Chelciae uxorem Ioachim et statim miserunt
Dan 13.30
et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis
Dan 13.31
porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie
Dan 13.32
at iniqui illi iusserunt ut discoperiretur erat enim cooperta ut vel sic satiarentur decore eius
Dan 13.33
flebant igitur sui et omnes qui noverant eam
Dan 13.34
consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus super caput eius
Dan 13.35
quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino
Dan 13.36
et dixerunt presbyteri cum deambularemus in pomerio soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas
Dan 13.37
venitque ad eam adulescens qui erat absconditus et concubuit cum ea
Dan 13.38
porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri
Dan 13.39
et illum quidem non quivimus conprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit
Dan 13.40
hanc autem cum adprehendissemus interrogavimus quisnam esset adulescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus
Dan 13.41
credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus et condemnaverunt eam ad mortem
Dan 13.42
exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant
Dan 13.43
tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose conposuerunt adversum me
Dan 13.44
exaudivit autem Dominus vocem eius
Dan 13.45
cumque duceretur ad mortem suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Danihel
Dan 13.46
et exclamavit voce magna mundus ego sum a sanguine huius
Dan 13.47
et conversus omnis populus ad eum dixit quis est sermo iste quem tu locutus es
Dan 13.48
qui cum staret in medio eorum ait sic fatui filii Israhel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israhel
Dan 13.49
revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam
Dan 13.50
reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi dedit Deus honorem senectutis
Dan 13.51
et dixit ad eos Danihel separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos
Dan 13.52
cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius
Dan 13.53
iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino innocentem et iustum non interficies
Dan 13.54
nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi qui ait sub scino
Dan 13.55
dixit autem Danihel recte mentitus es in caput tuum ecce enim angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium
Dan 13.56
et amoto eo iussit venire alium et dixit ei semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum
Dan 13.57
sic faciebatis filiabus Israhel et illae timentes loquebantur vobis sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram
Dan 13.58
nunc ergo dic mihi sub qua arbore conprehenderis eos loquentes sibi qui ait sub prino
Dan 13.59
dixit autem ei Danihel recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim angelus Dei gladium habens ut secet te medium et interficiat vos
Dan 13.60
exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo qui salvat sperantes in se
Dan 13.61
et consurrexerunt adversum duos presbyteros convicerat enim eos Danihel ex ore suo falsum dixisse testimonium feceruntque eis sicuti male egerant adversum proximum
Dan 13.62
ut facerent secundum legem Mosi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa
Dan 13.63
Chelcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis
Dan 13.64
Danihel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps
Dan 13.65
et rex Astyages adpositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius erat autem Danihel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem