Ps 112

Teljes szövegű keresés

Ps 112
Ps 112.1
alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
Ps 112.2
sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
Ps 112.3
a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
Ps 112.4
excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius
Ps 112.5
quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
Ps 112.6
et humilia respicit in caelo et in terra suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
Ps 112.7
ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
Ps 112.8
qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem

 

 

A témában további forrásokat talál az Arcanum Digitális Tudománytárban

ÉRDEKEL A TÖBBI TALÁLAT