Deut 19

Teljes szövegű keresés

Deut 19
Deut 19.1
cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus
Deut 19.2
tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
Deut 19.3
sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere
Deut 19.4
haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur
Deut 19.5
sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet
Deut 19.6
ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur
Deut 19.7
idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas
Deut 19.8
cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est
Deut 19.9
si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis
Deut 19.10
ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
Deut 19.11
si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus
Deut 19.12
mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur
Deut 19.13
nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit tibi
Deut 19.14
non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam
Deut 19.15
non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum
Deut 19.16
si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis
Deut 19.17
stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis
Deut 19.18
cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium
Deut 19.19
reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui
Deut 19.20
ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere
Deut 19.21
non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges

 

 

A témában további forrásokat talál az Arcanum Digitális Tudománytárban

ÉRDEKEL A TÖBBI TALÁLAT