Lam 3

Teljes szövegű keresés

Lam 3
Lam 3.1
aleph ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius
Lam 3.2
aleph me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem
Lam 3.3
aleph tantum in me vertit et convertit manum suam tota die
Lam 3.4
beth vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea
Lam 3.5
beth aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore
Lam 3.6
beth in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos
Lam 3.7
gimel circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam
Lam 3.8
gimel sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam
Lam 3.9
gimel conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit
Lam 3.10
deleth ursus insidians factus est mihi leo in absconditis
Lam 3.11
deleth semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam
Lam 3.12
deleth tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam
Lam 3.13
he misit in renibus meis filias faretrae suae
Lam 3.14
he factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die
Lam 3.15
he replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio
Lam 3.16
vav et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere
Lam 3.17
vav et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum
Lam 3.18
vav et dixi periit finis meus et spes mea a Domino
Lam 3.19
zai recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis
Lam 3.20
zai memoria memor ero et tabescet in me anima mea
Lam 3.21
zai hoc recolens in corde meo ideo sperabo
Lam 3.22
heth misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius
Lam 3.23
heth novae diluculo multa est fides tua
Lam 3.24
heth pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum
Lam 3.25
teth bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum
Lam 3.26
teth bonum est praestolari cum silentio salutare Domini
Lam 3.27
teth bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua
Lam 3.28
ioth sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se
Lam 3.29
ioth ponet in pulvere os suum si forte sit spes
Lam 3.30
ioth dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis
Lam 3.31
caph quia non repellet in sempiternum Dominus
Lam 3.32
caph quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum
Lam 3.33
caph non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis
Lam 3.34
lamed ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae
Lam 3.35
lamed ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi
Lam 3.36
lamed ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit
Lam 3.37
mem quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente
Lam 3.38
mem ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona
Lam 3.39
mem quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis
Lam 3.40
nun scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum
Lam 3.41
nun levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos
Lam 3.42
nun nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es
Lam 3.43
samech operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti
Lam 3.44
samech opposuisti nubem tibi ne transeat oratio
Lam 3.45
samech eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum
Lam 3.46
fe aperuerunt super nos os suum omnes inimici
Lam 3.47
fe formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio
Lam 3.48
fe divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei
Lam 3.49
ain oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies
Lam 3.50
ain donec respiceret et videret Dominus de caelis
Lam 3.51
ain oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae
Lam 3.52
sade venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis
Lam 3.53
sade lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me
Lam 3.54
sade inundaverunt aquae super caput meum dixi perii
Lam 3.55
coph invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis
Lam 3.56
coph vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus
Lam 3.57
coph adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas
Lam 3.58
res iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae
Lam 3.59
res vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum
Lam 3.60
res vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me
Lam 3.61
sen audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me
Lam 3.62
sen labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die
Lam 3.63
sen sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum
Lam 3.64
thau reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum
Lam 3.65
thau dabis eis scutum cordis laborem tuum
Lam 3.66
thau persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine

 

 

A témában további forrásokat talál az Arcanum Digitális Tudománytárban

ÉRDEKEL A TÖBBI TALÁLAT