Mt 6

Full text search

Mt 6
Mt 6.1
adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
Mt 6.2
cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Mt 6.3
te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Mt 6.4
ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Mt 6.5
et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
Mt 6.6
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Mt 6.7
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
Mt 6.8
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
Mt 6.9
sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
Mt 6.10
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
Mt 6.11
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
Mt 6.12
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
Mt 6.13
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
Mt 6.14
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
Mt 6.15
si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
Mt 6.16
cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
Mt 6.17
tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
Mt 6.18
ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
Mt 6.19
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
Mt 6.20
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
Mt 6.21
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
Mt 6.22
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
Mt 6.23
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
Mt 6.24
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Mt 6.25
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
Mt 6.26
respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
Mt 6.27
quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
Mt 6.28
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
Mt 6.29
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
Mt 6.30
si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
Mt 6.31
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
Mt 6.32
haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
Mt 6.33
quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
Mt 6.34
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages