Mal 4

Full text search

Mal 4
Mal 4.1
ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen
Mal 4.2
et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento
Mal 4.3
et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum
Mal 4.4
mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia
Mal 4.5
ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
Mal 4.6
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages