Jer 5

Full text search

Jer 5
Jer 5.1
circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius
Jer 5.2
quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
Jer 5.3
Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti
Jer 5.4
ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui
Jer 5.5
ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula
Jer 5.6
idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum
Jer 5.7
super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur
Jer 5.8
equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
Jer 5.9
numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea
Jer 5.10
ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
Jer 5.11
praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus
Jer 5.12
negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus
Jer 5.13
prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis
Jer 5.14
haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos
Jer 5.15
ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur
Jer 5.16
faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
Jer 5.17
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
Jer 5.18
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
Jer 5.19
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra
Jer 5.20
adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
Jer 5.21
audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis
Jer 5.22
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
Jer 5.23
populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt
Jer 5.24
et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis
Jer 5.25
iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
Jer 5.26
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
Jer 5.27
sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati
Jer 5.28
incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt
Jer 5.29
numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea
Jer 5.30
stupor et mirabilia facta sunt in terra
Jer 5.31
prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages