Isa 3

Full text search

Isa 3
Isa 3.1
ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
Isa 3.2
fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
Isa 3.3
principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
Isa 3.4
et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
Isa 3.5
et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
Isa 3.6
adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
Isa 3.7
respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
Isa 3.8
ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
Isa 3.9
agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
Isa 3.10
dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
Isa 3.11
vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
Isa 3.12
populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
Isa 3.13
stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
Isa 3.14
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
Isa 3.15
quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
Isa 3.16
et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
Isa 3.17
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
Isa 3.18
in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
Isa 3.19
et torques et monilia et armillas et mitras discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
Isa 3.20
et anulos et gemmas in fronte pendentes et mutatoria et pallia et linteamina et acus
Isa 3.21
et specula et sindones et vittas et theristra et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
Isa 3.22
pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
Isa 3.23
et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages