1Reg 6

Full text search

1Reg 6
1Reg 6.1
factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino
1Reg 6.2
domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine
1Reg 6.3
et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi
1Reg 6.4
fecitque in templo fenestras obliquas
1Reg 6.5
et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu
1Reg 6.6
tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi
1Reg 6.7
domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur
1Reg 6.8
ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium
1Reg 6.9
et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis
1Reg 6.10
et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis
1Reg 6.11
et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens
1Reg 6.12
domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum
1Reg 6.13
et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel
1Reg 6.14
igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam
1Reg 6.15
et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis
1Reg 6.16
aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum
1Reg 6.17
porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi
1Reg 6.18
et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete
1Reg 6.19
oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini
1Reg 6.20
porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro
1Reg 6.21
domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis
1Reg 6.22
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro
1Reg 6.23
et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis
1Reg 6.24
quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem
1Reg 6.25
decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin
1Reg 6.26
id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus
1Reg 6.27
posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant
1Reg 6.28
texit quoque cherubin auro
1Reg 6.29
et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes
1Reg 6.30
sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus
1Reg 6.31
et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque
1Reg 6.32
et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro
1Reg 6.33
fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum quadrangulatos
1Reg 6.34
et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur
1Reg 6.35
et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam
1Reg 6.36
et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri
1Reg 6.37
anno quarto fundata est domus Domini in mense zio
1Reg 6.38
et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages