Deut 34

Full text search

Deut 34
Deut 34.1
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
Deut 34.2
et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum
Deut 34.3
et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor
Deut 34.4
dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam
Deut 34.5
mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino
Deut 34.6
et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
Deut 34.7
Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
Deut 34.8
fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
Deut 34.9
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
Deut 34.10
et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem
Deut 34.11
in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
Deut 34.12
et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages