Deut 29

Full text search

Deut 29
Deut 29.1
haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb
Deut 29.2
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
Deut 29.3
temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia
Deut 29.4
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem
Deut 29.5
adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt
Deut 29.6
panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester
Deut 29.7
et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
Deut 29.8
et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse
Deut 29.9
custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae facitis
Deut 29.10
vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus Israhel
Deut 29.11
liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant aquas
Deut 29.12
ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
Deut 29.13
ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
Deut 29.14
nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo
Deut 29.15
sed cunctis praesentibus et absentibus
Deut 29.16
vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
Deut 29.17
vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant
Deut 29.18
ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem
Deut 29.19
cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem
Deut 29.20
et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo
Deut 29.21
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur
Deut 29.22
dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus
Deut 29.23
sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo
Deut 29.24
et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa
Deut 29.25
et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti
Deut 29.26
et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi
Deut 29.27
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt
Deut 29.28
et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur
Deut 29.29
abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis huius

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages