Mich 5

Full text search

Mich 5
Mich 5.1
nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel
Mich 5.2
et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis
Mich 5.3
propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel
Mich 5.4
et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae
Mich 5.5
et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines
Mich 5.6
et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris
Mich 5.7
et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum
Mich 5.8
et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat
Mich 5.9
exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt
Mich 5.10
et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
Mich 5.11
et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te
Mich 5.12
et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum
Mich 5.13
et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas
Mich 5.14
et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt

 

 

A témában további forrásokat talál az Arcanum Digitális Tudománytárban

ÉRDEKEL A TÖBBI TALÁLAT