1Sam 3

Full text search

1Sam 3
1Sam 3.1
puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta
1Sam 3.2
factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre
1Sam 3.3
lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei
1Sam 3.4
et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego
1Sam 3.5
et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
1Sam 3.6
et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi
1Sam 3.7
porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini
1Sam 3.8
et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli
1Sam 3.9
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo
1Sam 3.10
et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus
1Sam 3.11
et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius
1Sam 3.12
in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo
1Sam 3.13
praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos
1Sam 3.14
idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum
1Sam 3.15
dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli
1Sam 3.16
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum
1Sam 3.17
et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi
1Sam 3.18
indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat
1Sam 3.19
crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram
1Sam 3.20
et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini
1Sam 3.21
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages